The Linnaean Correspondence
 
LETTERS INTRODUCTION BIOGRAPHIES BIBLIOGRAPHY EDITORS CONTACT C18

Peter Petersen to Linnaeus

Stockholm, 20 April 1754


Celeberrimo Domino, Archiatro,
Carolo Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Petrus Petersen

Ante aliquot hebdomades Tibi, Vir Nobilissime, juvenem Holmiensem instruendum erudiendumque commendavi. In praesenti vero filium meum Joannem Christianum ad vestram Musarum sedem mittendum curae ac tutelae tuae tradere audeo. Non dubito, quin primum inter discipulos humaniter acceperis, speroque etiam, ut filium meum benevolentia tua singulari complecti auxilioque tuo ad finem propositum feliciter obtinendum ei adesse haud dedigneris. An studio theologico vel medico se deditum sit, adhuc ignoro, quia nondum certi quidquam hac in re constituit. Sive hoc sive illud eligat magno illi erit commodo atque utilitati, si Te ducem habuerit ac praeceptorem. Interim te rogo quaesoque, ut me de sententia tua, cuinam studio filium hunc meum existimaveris aptissimum et quomodo hic juvenis se Upsaliae gerat data occasione certiorem facias. Credas, velim me favoris tui in filium meum collati memoriam grato animo semper reculturum omnique officiorum genere, quantum in viribus meis fuerit situm, hanc benevolentiam esse compensaturum. Ceterum Conjuge Honoratissima salute plurima meis verbis impertita [sic]. Tibi Tuisque Carissimis constantem neque interruptam sanitatem felicitatemque ex animo apprecor.

Vale, Vir Optime, mihique fave. Holmiae die XX Aprilis 1754.

[address] A Monsieur / Monsieur Linnaeus, / celebre proffesseur de Medecine et Botanique / des societes royales de Suede Montpellier, / a Upsal en Suede.

SUMMARY

A few weeks ago Peter Petersen sent a young boy to Linnaeus to be educated. Now he presumes to entrust his son, Johan Christian, to him also. The choice stands between studies in medicine and in theology. Linnaeus should help the son to form a decision. Petersen would be grateful if he could be informed of the result. In return Linnaeus will be compensated with all kinds of favours.

MANUSCRIPTS

1. holograph (L.S., XII, 1).

LETTERS INTRODUCTION BIOGRAPHIES BIBLIOGRAPHY EDITORS CONTACT C18