Non aegre feras, precor, Excell[entissime] D[omi]ne, quod ego, qui remotissima regione dego, hisce litteris meis TE interpellare audeam. Adscribas tantam temeritatem, si benigniter velis, et famae Tuae, per omnem orbem celeberrimae, nec unquam intermoriturae, et desiderio, quod me vehementer urget, TE propinquius cognoscendi. Eruditionem Tuam, haud vulgarem, qua rei publicae literariae toti insignes protulisti fructus, non ignoro. Nec amorem Tuum in patriam, eumque tenerrimum pariter ac flagrantissimum, quo omnes propemodum populares Tuos superas aliisque exteris etiam literarum cultoribus exemplum praebes imitandum (utinam tam facile esset imitari), inter notissima non habeo hincque summa mihi laude duco meum in Te peculiarem testari adfectum TIBIque fieri notior. Patria omnino gaudeo insignibus naturae dotibus largiter ornata, quae licet rerum Physicarum scrutatorem omnino ad se alliceant, imo rapiant, nunc tamen TIBI, Excell[entissime] D[omi]ne, non magnis verborum phaleris aut strepitu explicanda, quum id ante me iam fecerint alii, ipseque specimen aliquod ante octodecim annorum spatium, altera nunc vice auctius ornatiusque, prelo parare laboro.[1] Immo ulterior inquirendi occasio non defuit, quum aliquoties Regis nostri clementissimi Iussu officinas metallicas tam superioris totius Silesiae quam Sudetici Iugi inviserem restituendi operis causa. Quod feliciter etiam Tarrovici factum est.
Aliud igitur habeo, cuius ad TE, Excell[entissime] D[omi]ne, perferre volui notitiam. Bibliotheca scilicet Collegii nostri inter reculas suas manuscriptum[2] quoddam pergamentum servat charactere satis nitido, foliis maiori forma sexaginta duobus inscriptum, quorum XLII exhibent miracula Sanctae Brigittae, sponsae Christi, et XXI revelationes eiusdem. Nusquam, quo exaratum est, reperitur anni vel auctoris aut scribentis notitia, licet id luculenter adpareat non unius manus esse opus. Nam miracula litteris minutioribus magisque comtis et nitidis, Revelaciones vero paulo majoribus et obtusius ductis constant. Utriusque interim facies saeculi decimi quarti finem aut decimi quinti initium intelligenti cuilibet prodit. Tituli enim sectionum et initiales litterae cinabari pictae. Ipse character monacharum Gothicus et abbreviationes singulis propemodum verbis adhibitae[3] favent omnino coniecturae meae. Adde, quod manuscriptum illud ex Bibliotheca, sic dicta antiqua, Ecclesiae olim collegiatae arcis nostrae a Duce Ludovico I A[nn]o 1369 in honorem S[anctae] Hedvigis erectae, cuius kthma[4] fuit, jussu vero deinde fundatoris Gymnasii, illustris nostri Georgii II Ducis, quod A[nn]o 1564 conditum et A[nn]o 1569 demum apertum est, ad nostram migraverit, hincque ipsa Brigitta vix recentius sit. Ut autem illud, Excell[entissime] D[omi]ne, intimius noscas, initium eius huc transcribam, quod sequens est:
Incipiunt miracula beate Brigide, sponse Christi, de Suecia. Sequitur:[5] Sicut legimus de beato Johanne baptista et de sancto Nicolao multociens cooperantur merita parentum, ut filiis accrescat gratia maior perserveret[6] usque in finem, sic sancte memorie domina Brigyda, principissa Neritie de regno Suecie, sponsa Christi, de parentibus iustis et devotis processit, qui nobiles fuerunt secundum carnem de nobili genere regum Gothorum sed nobiliores secundum deum. Pater enim eius fuit vir devotus et iustus et vocabatur Burgerus de superiori Swecia, qui omni die veneris peccata sua humiliter confitebatur, quia ita solitus erat dicere: Sic, inquit, me die veneris praeparare volo ad deum, ut quitquid[a] ceteris diebus Deus dederit ferre sim paratus, etc.
Iam etiam exhibendum est specimen ex revelationibus, quod sic legitur:
Revelatio, quam habuit domina Brigyda in Roma, etc. Cum esset in Roma domina Brigyda, sponsa Christi, et quadam vice oracioni vacaret et cepit cogitare de partu Virginis Marie et de illa summa bonitate dei, qui talem matrem purissimam sibi voluit eligere. Tantum enim tunc cor eius inflammabatur amore Virginis, quod dicebat intra se: O domina mea, regina celi, mihi gaudet cor meum ex eo, quod altissimus deus te preelegit in matrem et tantam dignitatem tibi conferre dignatus est, quod magis ego michi eligerem in inferno eternaliter cruciari, quam quod tu uno minimo puncto de tanta excellenti gloria et tua dignitate celesti careres. Sic amoris dulcedine inebriata stabat super se alienata a sensibus in quodam exthasi mentalis contemplacionis suspensa. Cui tunc beata Virgo apparuit dicens ei: Attende filia! Ego sum regina celi, et quia tu me diligis tam immenso amore, ideo annuncio tibi, quod tu ibis in sanctam civitatem Ierusalem peregrinando, quando placuerit filio meo. Et inde ibis in Bethlehem ibique ostendam tibi in loco proprio totum modum, qualiter ego peperi eundem filium meum Iesum Christum, quia sic placuit ei, etc.[7]
Haec ergo sunt, quae tam aditum ad Te, Excell[entissime] D[omi]ne, mihi parare facilemque reddere quam temeritatem meam, optime qua potest fieri, excusare debeant addito simul promisso, quod si ad Patriae Tuae, cui mea[8] multum religionis purioris eiusque liberrimi exercitii causa debet,[9] antiquitates exornandas usui esse judicares, eiusdem me interveniente adcuratiorem facile posses impetrare copiam. Ex Libro II Bibliothecae Latinae Med[ii] et infim[i] aevi Fabricii, pag. 764 seq. mihi quidem constat Revelationes aliquoties typis emissas esse; simile quid autem cum miraculis factum esse haud lego.
Ne vero diutius TE, Excell[entissime] D[omi]ne, morer, calamum seponendum prudentius duco, id saltem addens, quod tuo me favori habere velis comendatissimum, qui semper ero, quoad vixero, Illustris nominis Linnaeani
Devotissimus Cultor
Godofredus Henricus Burghart, Med[icinae] D[octor],
Illustr[is] Reg[ii] Collegii Bregens[is] Professor Primarius,
Lector Mathes[eos] et Physices,
Imperat[or] Scientiar[um] Societatis incognitor[um] Membr[orum]
NOTES
[1] Burghardt means his Medicorum Silesiacorum satyrae.
[2] According to Uggla (Br. o. skr., II:2, 35), the manuscript was lost at some point between 1754 and 1812.
[3] Burghardt has given both the abbreviated and expanded readings. We give only the latter.
[4] I.e. property.
[5] Collijn, ed. Acta et processus canonizacionis beate Birgitte, 74.
[6] Cf. Collijn, ed. Acta et processus canonizacionis beate Birgitte : vt filijs gracia major accrescat et perseveret.
[7] Burghardt quotes from book VII:1, see the modern edition by Bergh, Den heliga Birgittas Reuelaciones, VII, 114.
[8] Read mea patria.
[9] The Protestants in Silesia had suffered severe oppression. In 1707, King Karl XII intervened to help them.